[168] EPISTOLA LXVIII.

ISAACUS CASAUBONUS

IOHANNI DRUSIO V.Cl.

Franekeram.

S. D.

Quum ante aliquot menses Notas in N. T. tuas legissem, Vir praestantissime, ita me sensi adjutum •εις προκοπεν• ea lectione, ut ingratus mihi viderer futurus, nisi eo ipso nomine gratias tibi agerem. Scripsi igitur ad te illa occasione, & quantum me tibi debere agnoscerem, ingenue, pro eo ac debui, sum professus. Literas illas misi ad •τον πανυ• GROTIUM, Virum optimum & merito suo clarissimum. Neque dubito, si quidem illi fasciculus meus fuit redditus, quin meas ad te curarit. Quare vehementer sum admiratus, cum tuas nunc ipsum accepi, videri te epistolam meam non accepisse. Id si ita est doleo periisse mihi fructum officii mei. Magni enim estimabam scire re quam acerbus mihi luctus tuus •επι τῳ μακαριτῃ υιῳ• accidisset. Tu illum luxisti ut filium: ego ut amicum bono Reip. literarum natum, & incredibili cum ejusdem detrimento denatum. •αλλ' ου γαρ θελω το δακρυον ευδον εγειρειν•. Alterum erat quod volui te ex meis cognoscere; dum ego vivam nunquam defuturum qui tuas laudes sincero animo praedicet, quique se tibi debere plurimum profiteatur. Atque utinam tibi possem •μαθητευειν•. Haberes discipulum discendi cupidissimum. Fit enim nescio quomodo ut crescente aetate, & jam ad senium vergente, crescat in animo nostro •η φιλομαθεια•. Literas autem illas in quibus tu regnas semper equidem sum veneratus. Accepi nunc ipsum & literas tuas & quod erat literis adjunctum munus •χρουσου αυταξιον•. Pro quo immortales tibi gratias ago. Non parum opportune illud venit: nam quicquid superest vacui temporis, ejus magnam partem impendo a paucis diebus lectioni Comm. Hebr. in Pirke Avoth; nactus nuper eum codicem, diu mihi desideratum. Continet autem liber quo utor Com. R. Samuel & Rasi, editus est Venetiis. E notis tuis in T. N. didici te alios meliores esse adeptum. Capio ex hoc genere studii voluptatem incredibilem, etsi aliis curis occupatus vix possum ad has literas oculos aliquando referre. Vidi jam pridem tuam editionem, quae mihi saepe usui fuit: ut omnia tua scripta, quae domi habeo, hoc est Lutetiae, ubi pars multo maxima bibliothecae meae adhuc haeret. Quod mea scripta desideras, non faceres, si habuissem, per quem illa ad te transmitterem. Tu enim, DRUSI Cl. unus inter paucos es quibus meas lucubrationes cupio esse

probatas. Scito autem magnum opus jam moliri me Animadversionum adversus ANNALES BARONII. Constitui •συν θεῳ ειπειν• primum illius tomum funditus evertere. Illa dico quae propria BARONII sunt, errores nempe & mendacia numero prope infinita. Mirabuntur qui nostra legent, tantum in literis nomen esse consecutum, qui neque Graece neque Hebraice, ac ne Latine quidem doctus esset. Qui Historias ignoraret, qui omnia misere confunderet. Iam DEI beneficio inchoatum opus, & pars illius non poenitenda est confecta. Si vires dabit •ο επι πασιν•, ex pecta adversus primum tomum non minorem ipso librum. Ibi legent aequi lectores, de plerisque hodiernis controversiis, non quid ego aut Cluvienus sentiamus, sed quid pia antiquitas crediderit. Scio Romae flammis addictum iri opus meum: quando illis summa pietatis est •τον της επταλοφου τυραννον• DEUM fovere: neque mihi proderit moderatio qua utar in puerilibus BARONII erroribus confutandis. Sed hos ego censores nihil moror. Illi me sollicitum habent quos video inter nos nihil amare nisi novum, & contrarium veteri Ecclesiae. Vellem hic morbus non regnaret inter nostros: sed res manifesta est, &, ut me tibi aperiam, detestanda. Leguntur Patres, ut reprehendantur. Tum ut trahantur ad hodiernas novitates quot machinae sunt illis adhibendae. Et, quod valde mirari soleo, in tanta licentia novandi, nihil minus in nostra Gallia licet & multis aliis in locis quam veteris Ecclesiae fidem & instituta sanctissima in lucem proferre. Nuper quum esset edita Epistola ad C. PER. non defuerunt, qui me hereseon multarum reum deferrent. Saluti fuit quod maximi Regis nomen ea scriptio praeferebat. In meo opere eadem doctrina continebitur: neque auctoritate ullius Regis defendetur, sed veris, solidis, & certis rationibus. Det modo Dominus IESUS perficere, quod incepi. Vale, Vir Clarissime, & me ama. Dabo operam ut quaeram occasionem per quam utrumque libellum hic editum ad te mittam. Londini, XV. Kal. Oct. MDCXII. Virum Ampliss. D. SAECKMAM veteri amicitia mihi junctum, meis verbis, nisi grave est, quam officiosissime, salutabis.